monumenta.ch > Hieronymus > sectio 25 > CAPUT XXXVI. > sectio 153 > LIBER QUINTUS. > 21 > sectio 112 > sectio 18 > sectio 29 > 36 > sectio 14 > 6 > sectio 12 > sectio 159 > 89 > 8 > cpl894.198 > sectio 5 > sectio 156 > sectio 92 > sectio 34 > sectio 99 > 28 > 5 > CAPUT XIX. > sectio 112 > sectio 60 > 12 > sectio 160 > sectio 70 > cpl894.164 > 81 > 1 > 13 > 11 > 216 > sectio 67 > sectio 19 > 5 > sectio 28 > CAPUT XXV.
Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER TERTIUS., , XXIV. <<<     >>> XXVI.

CAPUT XXV.

1 Haec dicens, primus equum in hostem egit, et clamore magno secuti caeteri: toto campo extendebantur, quo etiam plures aestimabantur.
2 Traianus quoque cum trecentis equitibus missus a Vespasiano, iam progrediente Tito supervenit.
3 Nec diutius resistere potuerunt Iudaei, cum virorum contis et fremitu equorum perturbarentur.
4 Conversi itaque in diversa alii, plerique urbem petebant.
5 Emicat Titus, et alios a tergo fugientes opprimit, alios caedit, palantes universos praeverso itinere a muris repellit, et obvius recurrentibus fugam intercludit.
6 Rursus tamen tum alii sternuntur, elapsi alii quibus urbs refugio erat: sed illis quoque acrius praelium.
7 Nam qui de locis finitimis affluxerant, a principio pacem praeferebant, sed populus superveniens invictis bellandi studia extorserat.
8 Inde intra urbem dissensio et tumultus gravis: quo strepitu excitus, se convertit ad milites Titus: Hoc, inquit, est tempus, sanctissimi commilitones, quod expetebam.
9 Inter se hostes intra urbem tumultum serunt, foris caeduntur, intus digladiantur.
10 Festinemus itaque, dum adhuc dissident, ne forte periculi metu in gratiam redeant.
11 Itaque ascendit equum quo desilierat, muris proximus; et conversus ad lacum, per fluctus aquarum urbem petebat; primusque in urbem irruit, et postea caeteri.
12 Statimque omnes qui interius erant, dispersi in fugam, alii prosternebantur, alii ascendentes navigia, in lacum demergebantur, caesi intus multi mortales.
13 Sane qui de agris erant, offerebant sese Romanis alienos culpae asserentes, quibus pio moderamine Titus parcendum putabat, solos urgens rebellionis auctores.
14 Misit itaque ad patrem equitem, qui nuntiaret eventum victoriae.
15 Quo delectatus Vespasianus, et maxime filii triumpho, qui maximam portionem totius belli confecerat quod adversus Iudaeam gerebatur, eo contendit, et iussit observari urbem diligentius, ne quis elaberetur, eo quod universi poenae deberentur.
16 Alio tamen die propter eos qui in scaphas sese contulerant, rates fieri iussit: quae sine mora factae; quoniam et silvae finitimae, et operarii plerique accelerandi muneris facultatem dedere.